라틴어 문장 검색

Cum autem aliquid actum est, in quo media officia compareant, id cumulate videtur esse perfectum, propterea quod volgus quid absit a perfecto, non fere intellegit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 18:1)
Ac Romulus cum septem et triginta regnavisset annos et haec egregia duo firmamenta rei publicae peperisset, auspicia et senatum, tantum est consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 27:1)
pecunia omnium dignitatem exaequat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 14:12)
reliqui duo plebeii sic exaequantur ut Domitius valeat amicis adiuvetur tamen non nihil gratissimo munere, Memmius Caesaris commendetur militibus, Pompei Gallia nitatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 12:6)
hic rumores tamen Murcum perisse naufragio, Asinium delatum vivum in manus militum, L navis delatas uticam reflatu hoc, Pompeium non comparere nec in Balearibus omnino fuisse, ut Paciaecus adfirmat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 2 2:1)
sed vereor ne, quia compluris tibi praecipue commendo, exaequare videar ambitione quadam commendationes meas ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 32 1:2)
qui ludus HS ccc comparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 2:8)
'at servus meus non comparet, qui visus est cum tuis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 24장 1:1)
ut comparet similitudines;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:7)
ad cenam enim, non ad notam invito cunctisque rebus exaequo, quos mensa et toro aequavi.'
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 3:5)
superiorem quia nisi laudandus ille non potes ipse laudari, inferiorem aut parem quia pertinet ad tuam gloriam quam maximum videri, quem praecedis vel exaequas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 4:4)
Scribis Robustum, splendidum equitem Romanum, cum Atilio Scauro amico meo Ocriculum usque commune iter peregisse, deinde nusquam comparuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 1:1)
Age dum, hunc ipsum Frontinum in hoc ipso, in quo tibi parcior videtur et pressior, comparemus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 6:1)
At nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas, Imperat ut captae qui dare multa potest;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 842)
Impositum est non comparentis in usum partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 32:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION