라틴어 문장 검색

Ipsam etiam abbatiam tirannus quidam in terra illa potentissimus ita iam diu sibi subiugaverat, ex inordinatione scilicet ipsius monasterii nactus occasionem, ut omnia loca monasterio adiacentia in usus proprios redegisset, ac gravioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios iudeos /f.14rd/ exagitaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:4)
Quorum pessimis conatibus nullus resistere potuit ex provincialibus quin multarentur merita supernae indignationis ira, agente ministro iniquitatis Hubba:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:10)
Qua tandem peracta poenitentia, populos suae dioceseos mandat, mandando convocat, convocando suppliciter persuadet ut triduano ieiunio a se divinae indignationis iracundiam removeant, removendo avertant:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:19)
Ergo, si amoris vultis indignationem effugere et eius cupitis spiraculis inflammari, suscipiendi amoris gratiae vos habilem constituatis et dignam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 21:5)
Sic asserunt quos amoris labor exagitat et quotidie in amoris aula versantur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:13)
Sed dicimus earum solatia tanquam animae pestem penitus esse vitanda, quia maxima inde coelestis sequitur indignatio patris, et publica inde iura potenter armantur et supplicia minantur extrema, et totius ex hoc crescit in populo mortificativa infamia laudis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:2)
Sed et simulatae indignationes quandoque pulchre inter amantes sibi locum possunt vindicare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:19)
Verus enim amans semper pavidus pertimescit ne perpetua sit indignatio coamantis, et ideo, licet quandoque indigno coamanti coamans se ostenderit indignatum, talis quidem modico tempore poterit durare commotio, si verus inter eos amor esse dignoscitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:21)
Ex talibus quidem indignationibus dilectionis vinculum vel amoris non credas attenuari substantiam, sed exinde omnis in eo purificatur aerugo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:22)
Nam et mihi licet de stipendiis, quae militibus sunt parata, praesumere, quia militaris sola me cura detentat, meque per has partes militaris labor exagitat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 10:3)
Nullus enim tanto dilectionis alicui vel amicitiae vinculo colligatur, si cognoverit ipsum pro suae uxoris vel filiae vel propinquae instanter esse amore sollicitum, quin statim contra ipsum incipiat odii livore moveri et indignationis venena concipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:3)
Frustra cruorem pulsibus incitis Ebullientem pollice comprimis, Attentus explorare venam Quae febris exagitet tumentem:
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 3:2)
His amor impatiens conceptaque gaudia mentem Funditus exagitant, imoque in pectore fervent.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:4)
Difficile quippe est eum quem saepe iracundiae furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum, sicut in Ecclesiastico scribitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:24)
Sequitur mysteriorum, id est secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil execrabilius, nihil amoris, nihil gratiae, nihil suavitatis relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine, et indignationis, et odii atque doloris, felle cuncta conspergens.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION