라틴어 문장 검색

Poeta, qui sectam alioqui caeteris inferiorem ornavit, elegantissime dixit, suave est in litore stanti videre naves fluctibus exagitatas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:6)
EXAGITANS circum, caperet lupus acer ut yrcum, Monte sub ingenti subiit;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:1)
Uersum funditus exagitantis aestum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 6:1)
Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius est locutus, ira percitus Scipio atque animi dolore incensus annuit centurionibus quid fieri vellet, atque ante pedes centurionem interficit reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni.
(카이사르, 아프리카 전기 46:1)
Lentuli consulis correpti exagitabantur.
(카이사르, 내란기, 1권 2:8)
Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio locum delegerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 29장5)
Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 1장2)
Verum quidam Graecorum auctores οἴστρουσ appellant ab eo, quod exagitent, neque patiantur examina conquiescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 4:4)
igitur contumaciam eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae conscientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem arguerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장5)
nunc autem confugi ad te exagitatus a cuncta Graecia, tuam petens amicitiam:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 4:1)
cacozelos et antiquarios, ut diuerso genere uitiosos, pari fastidio spreuit exagitabatque nonnumquam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 2:1)
neque tamen conscientiam sceleris, quanquam et militum et senatus populique gratulationibus confirmaretur, aut statim aut umquam postea ferre potuit, saepe confessus exagitari se materna specie uerberibusque Furiarum ac taedis ardentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 4:3)
exagitent infesta mari.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 111:1)
heu misere exagitans immiti corde furores, sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, qualibus incensam iactastis mente puellam fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 1:5)
9. Idcirco pietati clementissime vestre filiali voce affectuosissime supplicamus quatenus illam diu exagitatam Florentiam sopore tranquillitatis et pacis irrigare velitis, eiusque semper populum defensantes nos et qui nostri sunt iuris, ut pius pater, commendatos habere;
(단테 알리기에리, Epistolae 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION