라틴어 문장 검색

si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, et gracilis structas effugit umbra rogos, fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae, et sunt in Stygio crimina nostra foro, scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est) errorem iussae, non scelus, esse fugae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1047)
exarsit istis turbida ira iudicis seque in supremam concitat sententiam:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1338)
Exarsere ignes animo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 24:4)
Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens, nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten, oblitus decorisque sui sociumque salutis, in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:17)
Talibus Allecto dictis exarsit in iras, at iuveni oranti subitus tremor occupat artus, deriguere oculi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:1)
Hic vero Alcidae furiis exarserat atro felle dolor:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:1)
Talibus exarsit dictis violentia Turni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 14:1)
sed cum crevit et vera febris exarsit, etiam duro et perpessicio confessionem excipit Pedes dolent, articuli punctiunculas sentiunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 6:2)
Numquam denique tam infestum ulli exarsit incendium, ut nihil alteri superesset incendio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 1:7)
quid, si tibi libuerit relictis in quos ira viritim exarsit aspicere caesas gladio contiones et plebem immisso milite contrucidatam et in perniciem promiscuam totos populos capitis damnatos tamquam aut curam nostram deserentibus aut auctoritatem contemnentibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 12:2)
exarsit facibus, stat miser obvios
(세네카, Thyestes 175:1)
Paeonius exarsit, cui satiricus ille morsum dentis igniti avidius impresserat, atque ad adstantes circulatores:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 4:1)
et dum aliquandiu uno in loco infirmitatis necessitate teneretur, in uicina, qua manebat, casula exarsit incendium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.3)
ulteriusque ventum foret - adeo exarserant animis - ni velut dedita opera nocturno impetu Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 323:1)
postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis - metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret - prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 368:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION