라틴어 문장 검색

Videas enim plerosque ira percitos exclamantes, ut iudex audiat contrarium id esse, quod admoneatur, sciatque ille, qui pronuntiaturus est in causa, malum quod tacetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 230:3)
ut possit animo captus Alcides agi, magno furore percitus, vobis prius insaniendum est.
(세네카, Hercules Furens 1:51)
Quis te dolore percitam instigat furor?
(세네카, 파이드라 16:20)
Non vectos Minyas loquente silva dicam Phasiaco stetisse portu, forma percita cum ducis Pelasgi molliret rabidos virago tauros, nec tum territa, cum suus colonus post anguis domiti satos molares armatas tremebundus inter herbas florere in segetem stuperet hostem et pugnantibus hinc et hinc aristis supra belliferas madere glaebas culmosos viridi cruore fratres.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem14)
accepit radios et eadem percitus Hopleus Tydea luce videt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권163)
adversus ea cum contemptim tribuni plebis rem nihilo segnius peragerent, tum percitus ira Camillus lictores qui de medio plebem emoverent misit et addidit minas, si pergerent, sacramento omnes iuniores adacturum exercitumque extemplo ex urbe educturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 404:1)
mox introductus - etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid novi aut consilii ad rem agendam deferre - salute accepta redditaque esse ait quae cum eo agere arbitris remotis velit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 43:1)
cum alterius ingenium, fama prius deinde re cognitum, percitum ac ferox sciret esse ferociusque factum prospero cum praedatoribus suis certamine crederet, adesse gerendae rei fortunam haud diffidebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 565:1)
ex iis M. Aemilio senatus negotium dedit ut Patavinorum in Venetia seditionem comprimeret, quos certamine factionum ad intestinum bellum exarsisse et ipsorum legati attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 319:2)
Atra bili percita est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2171)
Crura hercle diffringentur, ni istum impudicum percies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4145)
me honestiust, quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet amoris causa percitum id fecisse te magis quam sua causa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 213)
cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro, ne quid in te mali faxit ira percita.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 53)

SEARCH

MENU NAVIGATION