라틴어 문장 검색

Bineses nobilis Persa Nisibin urbem inexpugnabilem a Joviano recipit oppidani inviti patria excedere et Amidam migrare compulsi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장1)
Quo verbo exasperatus, intra triduum omnes iussit excedere moenibus, detestantes rerum praesentium statum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 4:3)
Excessit autem vita Procopius anno quadragesimo, amplius mensibus decem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 11:1)
Et quia fallere non minus videtur, qui gesta praeterit sciens, quam ille, qui numquam facta confingit, non abnuimus (neque enim ambigitur) salutem Valentis, et antea saepius per occultas coitiones, et tune in extrema demersam, ferrumque ad iugulum eius prope adactum a militaribus, fato reflectente depulsum, quem lacrimosis in Thracia discriminibus destinarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 15:1)
His velut obicibus, barbari ab oppugnanda urbe depulsi, parum ad has calliditates dimicandi sollertes, sarcinisque impediti praedarum, ad Aequitii vertuntur indaginem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 12:1)
Viator quidam ad citeriora festinans, cum clivum armato milite vidisset oppletum, per posterulam tramitem medium, squalentem frutectis et sentibus, vitabundus excedens, in Armenios incidit fessos, et ductus ad regem, arcano sermone solum quae viderat docet, ac retinetur intactus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 13:1)
Hunorum gens monumentis veteribus leviter nota, ultra paludes Maeoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 1:2)
rebus humanis excessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 224:3)
ad extremum gravi damno adfectum regione sua coegit excedere, tribus hominum milibus de exercitu illius interfectis et trecentis vel eo amplius caballis captis praeter sarcinas et spolia diversi generis direpta;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 256:4)
Saxones interea iussu imperatoris castellum quoddam trans Albiam in loco, cui Delbende nomen, aedificant, depulsis ex eo Sclavis, qui illum prius occupaverant, praesidiumque Saxonum in eo positum contra incursiones illorum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 280:1)
Quorum quaedam tanti stuporis esse narrantur, ut humanae inbecillitatis fidem excederent, nisi certum esset, dominum nostrum Iesum Christum, pro quo idem beatissimus martyr passus esse dinoscitur, omnia, quae vult, facere posse per divinam omnipotentiam, in qua illi omnis creatura in caelo et in terra subiecta est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 320:3)
Interea reges Danorum, filii videlicet Godofridi, Herioldum de consortio regni eicientes Nordmannorum finibus excedere conpulerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 324:1)
id adeo euenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco demigrauit.
(아풀레이우스, 변명 47:3)
"omnem itaque de tuo pectore praesentem tristitudinem mitte, et angorem animi depelle, nam lusus iste quem publice gratissimo deo Risui per annua reverticula sollemniter celebramus, semper commenti novitate florescit:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:5)
"At mihi scelus istud depellant caelites,"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION