라틴어 문장 검색

atque inde vita numeratur, ubi ante mortis numerus ad consummationem mundi et humani generis excidium computabatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:11)
Minatur supplicium, sed non permittit excidium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:4)
Ita nihil vacuum sapientiae esse patitur, quod insipientia possit invadere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:3)
Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus, ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur Castricius, tresque legiones bellicis sudoribus induratae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 14:1)
Hanc regionem praestitutis celebritati diebus, invadere parans dux ante dictus, per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati, ad praesidia descivere Romana, absque ullo egressus effectu, deinde tabescebat immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 4:1)
Iamque ad plana volutus, altaque divortia riparum adradens, lacum invadit rotundum et vastum, quem Brigantiam accola Raetus appellat, perque quadringenta et sexaginta stadia longum, parique paene spatio late diffusum, horrore silvarum squalentium inaccessum, nisi qua vetus illa Romana virtus et sobria iter composuit latum, barbaris et natura locorum et caeli inclementia refragante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 3:1)
Et qui paulo antea cum insectatione malivola, orientis vorago, invadendaeque summae rei per filios affectator compellabatur, tune dux prudentissimus, et Constantini magnus erat commilito, solusque ad extinguendum, probis quidem sed insidiosis rationibus petebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 19:1)
Aiunt quidam paucos post excidium Troiae fugitantes Graecos ubique loca haec occupasse tunc vacua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 5:1)
Dum haec tamen rite disposita celerantur, Laeti barbari ad tempestiva furta sollertes, inter utriusque exercitus castra occulte transgressi, invasere Lugdunum incautam, eamque populatam vi subita concremassent, ni clausis aditibus repercussi, quicquid extra oppidum potuit inveniri vastassent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 4:1)
Variaeque palmae victoriarum accessit eorum quoque supplicatio, qui armis libertatem invaserant, et reliqui eorum cum precibus, ut superatos et imbelles dominos aspernati, fortioribus visis inclinavere cervices.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 21:3)
Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagos aliquos esse reputaret hostiles, et ausuros immania, ni ipsi quoque ad ceterorum sternerentur exempla, haerebat anxius qua vi qua celeritate, cum primum ratio copiam tribuisset, rumore praecurso, terras eorum invaderet repentinus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 1:1)
Pars, quae orientem spectabat, Chionitis evenit, qua funestus nobis ceciderat adulescens, cuius manibus excidio urbis parentari debebat, Gelani meridiano lateri sunt destinati, tractum servabant septentrionis Albani, occidentali portae oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in arduum specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus, leniter incedebant, armatis onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut rettulimus saepe.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 3:2)
Contra Galli corporum robore, audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis secantes adversos, parte suorum strata vel sagittarum undique volantium crebritate confixa, cum unum in locum totam periculi molem conversam, et concurrentium hostium agmina advertissent, nullo terga vertente, evadere festinabant, et velut repedantes sub modulis, sensim extra vallum protrusi, cum manipulos confertius invadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore castrensium, discedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 9:1)
Horum campiductoribus, ut fortium factorum antesignanis, post civitatis excidium, armatas statuas apud Edessam in regione celebri locari iusserat imperator, quae ad praesens servantur intactae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 12:1)
Amida per celsos aggeres muris proximos temptatur a Persis ac invaditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION