라틴어 문장 검색

In aeneam linamentum ardens coicitur, ac sic os eius corpori aptatur inprimiturque, donec inhaereat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장4)
Ubi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit, si integra est, spiritum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장8)
Potest morbus minus gravis esse quam fuerit, neque ideo tamen solvi, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장17)
si accesserat, ubi ea vel desierat, vel si adsidue inhaerebat, certe si se inclinaverat, cibum dabat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장32)
Asclepiades inclinate quidem febre sed etiamnum tamen inhaerente.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장70)
Ex inferiore vero parte ei fel inhaeret:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장25)
qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장31)
Lapis etiam, qui carnem edit, quem ΣΑΡΚΟΦΆΓΟΝ Graeci vocant, excisus sic ut pedes capiat, demissos eos, cum dolent, retentosque ibi levare consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장31)
Peius etiam vulnus est, ex quo aliquid excisum est, exve quo caro alia parte abscisa alia dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장36)
Potest caro alia parte dependens, alia inhaerens, si tamen etiamnum integra est et coniunctione corporis fovetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장159)
Ex his autem colligi potest, id quoque, quod alia parte dependens ali inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam an fibulam postulet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장164)
Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas livet, aeque incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장318)
Si varicula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장319)
Excisa, etiam post inductam cicatricem, tamen reverterunt et causam mortis adtulerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장53)
Myrmecia latissimis radicibus inhaerent, ideoque ne excidi quidem sine exulceratione magna possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장335)

SEARCH

MENU NAVIGATION