라틴어 문장 검색

Med excrucio, mea Gymnasium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 155)
id eo fit, quia hic leno, aegrotus incubat in Aesculapi fano, is me excruciat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1110)
Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 332)
nam ego illum audivi in amorem haerere apud nescio quam fidicinam, id ego excrucior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 29)
vel ego, qui dudum fili causa coeperam ego med excruciare animi, quasi quid filius meus deliquisset me erga aut quasi non plurima male facta mea essent solida in adulescentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 32)
perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 468)
Egone si post hunc diem muttivero, etiam quod egomet certo sciam, dato excruciandum me:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 6111)
continuo excruciarer animi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1136)
si falsa dices, Lucrio, excruciabere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 257)
Perii, excruciabit me erus, domum si venerit, quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 280)
Propera, ndo excrucior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 283)
Quid illam miseram animi excrucias, quae numquam male de te meritast?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2197)
Vide ne sies in exspectatione, ne illam animi excrucies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 6182)
ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri, qui hodie sese excruciari meam vicem possit pati?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 15)
Sed hoc me unum excruciat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 180)

SEARCH

MENU NAVIGATION