라틴어 문장 검색

Imperator per Ratumagum et per Ambianos et Camaracum Aquasgrani ad hibernandum reversus, cum Heristallium venisset, obvios habuit legatos Sigonis ducis Beneventanorum dona deferentes eumque de nece Grimoldi ducis antecessoris sui excusantes.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 249:5)
consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem.
(아풀레이우스, 변명 67:6)
Tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusauerim dissertare.
(아풀레이우스, 플로리다 18:1)
At ego iam inde Milonis abstinentiae cognitor excusavi comiter, quod viae vexationem non cibo sed somno censerem diluendam.
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:5)
Forte quadam die de me magno opere Byrrhaena contendit apud eam cenulae ut interessem, et cum impendio excusarem, negavit veniam.
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:1)
"Iamdudum, quod sciam, fidei atque parciloquio meo perpendisti documenta, nec eo setius approbabitur tibi nunc etiam firmatas animi mei."
(아풀레이우스, 변신, 5권105)
"Discern seminum istorum passivam congeriem singulisque granis rite dispositis atque seiugatis ante istam vesperam opus expeditum approbato mihi."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:78)
Iamque et plausus manuum et aurium flexus et ductum capistri et quidvis aliud peri- clitantium placide patiebar, quoad contra vesanam eorum praesumptionem modestiam meam liquido cunctis approbarem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 4:4)
"Quod aetatis sum, vobis approbatum me vixisse gaudeo, nec patiar falsis criminibus petito reo manifestum homicidium perpetrari, nec vos, qui iureiurando astricti iudicatis, inductos servuli mendacio peierare."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:3)
quod et rei sequentis approbavit effectus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:5)
Sed illud quaeso, vir sapientissime, uti remoto facundiae robore atque exploso, qua cunctis clarus es, omissis etiam, quibus pugnare solebas, Chrysippeis argumentis postposita paululum dialectica, quae nervorum suorum luctamine nihil certi cuiquam re linquere nititur, ipsa re adprobes, qui sit iste deus, quem vobis Christiani quasi proprium vindicatis et in locis abditis praesentem vos videre componitis.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 3:1)
a nobis curam officiumque oportet inpendi, quousque videre conceditur, deprecantibus eum, ut animum nostrum adprobet, quo cunctis volumus esse consultum, nihilque fieri sinat per nos quod et nobis et ecclesiae suae non expedire longe melius novit ipse quam nos.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:16)
Illud enim noverit vestra dilectio numquam me absentem fuisse licentiosa libertate sed necessaria servitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos etiam labores marinos et transmarinos compulit sustinere, a quibus me semper non indevotio mentis sed minus idonea valitudo corporis excusavit.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 1:3)
Symbolum non tenuerat aut fortasse tenere recusaverat et se non potuisse excusaverat.
(아우구스티누스, 편지들, 52. (A. D. 428 Epist. CCXXVII) 20)
partim puto adprobandum, partim cavendum.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 3:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION