라틴어 문장 검색

"At illa, ut primum maesta quieverat toro faciem impressa, etiam nunc dormiens lacrimis emanantibus genas cohumidat et velut quodam tormento inquieta quieti excussa, luctu redintegrato prolixum eiulat,discissaque interula decora brachia saevientibus palmulis converberat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:61)
Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus, excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsa daret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter:
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:6)
ae dehinc paulatim toto corpore pellucidum simulacrum excusso pelago ante me constitisse visum est.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:3)
illae etiam, quae ceteris unguentis et geniali balsamo guttatim excusso conspargebant plateas:
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:4)
vestimenta mea excutere atque discedere.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 8:7)
Non te ergo exasperet vindicandi potestas, cui lenitatem non excussit examinandi necessitas.
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:11)
Vestes vestras habete sub una custode vel duabus vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne tinea laedantur, et, sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:1)
Πασάων δ' ὕπερ ἥ γε κάρη ἔχει ἠδε` μέτωπα, ̔Ρεῖα δ' ἀριγνώτη πέλεται, καλαι` δέ τε πᾶσαι, - Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana , quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oriades.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 13:6)
incertam excussit cervice securim.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 7:3)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 11:3)
Quod 'saxa' autem 'et scopulos eructari et erigi' eosdemque ipsos statim 'liquefieri et gemere atque glomerari sub auras' dixit, hoc, inquit, nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 20:1)
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Impositi dorso atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:2)
At rebelles, qui iam ante obedentiae iugum maius excusserant, facile modestiae vinculum minus abiecerunt et, furore metum superante, responderunt inanem esse de pace mentionem nisi rex se imperio abdicaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:8)
Hoc autem fecit non per edictum (quandoquidem examinationes nondum essent perfectae, ideoque magis et minus recipere possent), sed per famas aulicas, quae ut plurimum altius penetrant quam edicta typis excussa.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:6)
Tertium genus erat eorum qui regem diserte praemonebant eum neque de imposturae certitudine mundo satisfacere posse, neque coniurationis latebras et anfractus penitus excutere, nisi Perkinum promissis vitae et veniae, et aliis modis suavibus, in manus suas pertraxisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION