라틴어 문장 검색

Super nudam metuis humum exesa ieiuniis membra confidere?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:16)
Si autem haec sustinent illi, qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:1)
Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:6)
Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas, Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:10)
quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor horribili sonitu silvas exederat altis a radicibus et terram percoxerat igni, manabat venis ferventibus in loca terrae concava conveniens argenti rivus et auri, aeris item et plumbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:3)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:4)
Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructare in et fluere amnes fumi et flammarum fulva et tortuosa volumina in plagas maris ferre, quasi quosdam igneos angues, luculente dixit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:1)
Quod autem scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum, et omnium quae monstra dicuntur monstruosissimum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 14:1)
Exesaeque arboris antro, pro caverna. Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 6:1)
et hoc saepe enim eructando sentimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 27:4)
siquidem nec hoc sensum eructantis evadit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 28:2)
mox vincula ferri Exedere senem, longusque in carcere paedor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:3)
Deseritur Taurique nemus, Perseaque Tarsos, Coryciumque patens exesis rupibus antrum, Mallos, et extremae resonant navalibus Aegae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:29)
Inde petit tumulos exesasque undique rupes, Antaei quae regna vocat non vana vetustas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:4)
Litora curva legit, primisque invenit in undis Rupibus exesis haerentem fune carinam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION