라틴어 문장 검색

Gavius Bassus in eo libro quem de dis conposuit Ianum bifrontem fingi ait, quasi superum atque inferum ianitorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 13:2)
Ianitor et sedis laxae, qui viscera saevo Spargis nostra cani:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:39)
Illud adhuc gravius, quod te post mille labores, Paule, negat lasso ianitor esse domi.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXII4)
O ianitores vilicique felices!
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX11)
nam cum feriis Latinis ad eum ipsius rogatu arcessituque venissem, offendi eum sedentem in exedra et cum C. Velleio senatore disputantem, ad quem tum Epicurei primas ex nostris hominibus deferebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 15:2)
Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 17:1)
Ego, si permiseris, cogito in area vacua balineum collocare, eum autem locum, in quo aedificia fuerunt, exedra et porticibus amplecti atque tibi consecrare, cuius beneficio elegans opus dignumque nomine tuo fiet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 3:1)
Ianitor - indignum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 61)
Ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis, Roboribus duris ianua fulta riget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 623)
ianitor et thalami qui iacet ante fores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 14:1)
adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore 'Non potes,' exclusum te quoque tanget amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 123:3)
tunc ipse manceps carceris et vinculorum ianitor, ut fert vetustas conscia, repente Christum credidit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.105)
licet ingens ianitor antro aeternum latrans exsanguis terreat umbras, casta licet patrui servet Proserpina limen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:13)
Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci ossa super recubans antro semesa cruento;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:7)
cessit immanis tibi blandienti ianitor aulae Cerberus, quamvis furiale centum muniant angues caput eius atque spiritus taeter saniesque manet ore trilingui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 113)

SEARCH

MENU NAVIGATION