라틴어 문장 검색

Knesworthus quoque, nuper maior Londinensis, et uterque vicecomes eiusdem anni pro delictis quibusdam in administratione munerum suorum in iudicium adducti, incarcerati, et postea solutione mille et quadringintarum librarum redempti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:25)
sed descripta ex veteri admodum exemplari, mundo scilicet ipso, et natura rerum et mentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:8)
Neque enim hoc siverit Deus, ut phantasiae nostrae somnium pro exemplari mundi edamus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 40:2)
Tertio, inductio mala est, quae per enumerationem simplicem principia concludit scientiarum, non adhibitis exclusionibus et solutionibus, sive separationibus naturae debitis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:11)
Verum in experientiae vero curriculo eoque ad nova opera producendo, Divina Sapientia omnino et ordo pro exemplari sumenda sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:7)
ut fit in natura consistentiae, quae in ligno vel lapide non notatur, sed solidi appellatione transmittitur, neque amplius de fuga separationis aut solutionis continuitatis inquiritur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:14)
quae bullae se conjiciunt in pelliculas quasdam, in hemisphaerii formam curiose effictas, ut ad momentum temporis evitetur solutio continuitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:16)
Nos autem non Capitolium aliquod aut Pyramidem hominum superbiae dedicamus aut condimus, sed templum sanctum ad exemplar mundi in intellectu humano fundamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:5)
Itaque exemplar sequimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:6)
Etenim verum exemplar mundi in intellectu humano fundamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:8)
Nam qui formas et modos novit superinducendi flavi, ponderis, ductilis, fixi, fluoris, solutionum, et sic de reliquis, et eorum graduationes et modos, videbit et curabit ut ista conjungi possint in aliquo corpore, unde sequatur transformatio in aurum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:12)
hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium per distillationes et alios solutionum modos, ut dissimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:7)
Itaque facienda est corporum separatio et solutio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 25:1)
Itaque naturae facienda est prorsus solutio et separatio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:1)
Certissimum enim est, quod corpora omnia solutionem continuitatis exhorreant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION