라틴어 문장 검색

Remordet ne longa felicitate luxurient, alios duris [sinit] agitari ut uirtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:4)
quae speciosum reddebant praesentem exercitus amorem, paulatim tamen et occulte militarem disciplinam severitatemque minuebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 48:5)
Cum in Syriam Caesar ex Aegypto venisset atque ab eis qui Roma venerant ad eum cognosceret litterisque urbanis animadverteret multa Romae male et inutiliter administrari neque ullam partem rei publicae satis commode geri, quod et contentionibus tribuniciis perniciosae seditiones orirentur et ambitione atque indulgentia tribunorum militum et qui legionibus praeerant multa contra morem consuetudinemque militarem fierent, quae dissolvendae disciplinae severitatisque essent, eaque omnia flagitare adventum suum videret, tamen praeferendum existimabat, quas in provincias regionesque venisset, eas ita relinquere constitutas ut domesticis dissensionibus liberarentur, iura legesque acciperent, externorum hostium metum deponerent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 65:1)
Cum in Pontum venisset copiasque omnis in unum locum coegisset, quae numero atque exercitatione bellorum mediocres erant — excepta enim legione sexta, quam secum abduxerat Alexandrea veteranam multis laboribus periculisque functam multisque militibus partim difficultate itinerum ac navigationum partim crebritate bellorum adeo deminutam, ut minus mille hominibus in ea esset, reliquae erant tres legiones, una Deiotari, duae quae in eo proelio quod Cn.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 69:1)
Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant (saepe numero sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 39장1)
si quo erat longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas ut iubis sublevati equorum cursum adaequarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 48장7)
Factum est oportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione, virtute militum et superiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim terga verterent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 19장3)
quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae, quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefacti nihil omnino contra voluntatem faciunt, et vires alit et immani corporum magnitudine homines efficit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 1장9)
Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 2장2)
Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde in currus citissime recipere consuerint.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 33장3)
Qua re animadversa Ambiorix pronuntiari iubet, ut procul tela coniciant neu propius accedant et, quam in partem Romani impetum fecerint, cedant (levitate armorum et cotidiana exercitatione nihil eis noceri posse),
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 34장3)
Summae diligentiae summam imperi severitatem addit; magnitudine supplici dubitantes cogit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 4장8)
Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, sic athletici supervacui:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장12)
nam et intermissus propter civiles aliquas necessitates ordo exercitationis corpus adfligit, et ea corpora, quae more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt et aegrotant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장13)
qui non concoxit, ex toto conquiescere ac neque labori se neque exercitationi neque negotiis credere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION