라틴어 문장 검색

sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere, ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 218:1)
propter quod homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus servant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 239:2)
Vitia quoque earum subiicienda sunt, quae quidem accidere etiam exercitatis actoribus solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 263:4)
multa enim facit, quae ab inprudentissimis aut aeque fieri videmus aut peritius atque exercitatius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 33:3)
Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles, alicuius fluminis sub observatione naturam, sive ut Nilus aestivo incremento tumet, sive ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudini redditur, sive ut Maeander, poetarum omnium exercitati et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 15:1)
operam perdam si coepero describere debere esse aetate prouectam, usu exercitatam, inuisam uiro, quae possit etiam filiam occidere.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 15:4)
Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus ;
(세네카, 행복론, Liber II 71:1)
iam enim exercitatae aures oneri ferundo sunt ;
(세네카, 행복론, Liber VII 51:2)
Idem facit ille venator, quique instituit catulos vestigia sequi quique iam exercitatis utitur ad excitandas vel persequendas feras :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 102:1)
Paeonius hinc propter atque hinc Athenius, homo litium temporumque varietatibus exercitatus, hunc sequebatur Gratianensis, omni ab infamia vir sequestrandus, qui Severinum sicut honore postibat, ita favore praecesserat, ultimus ego iacebam, qua purpurati latus laevum margine in dextro porrigebatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 10:4)
ad nominis tui rumorem personaeque conspectum exercitum exercitatissimum stupor obruit ita ut prae admiratione nescirent duces partis inimicae quam se multi quamque te pauci comitarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 4:1)
namque et iecusculi fibra tumente pungebant exercitatum crebri dolores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 7:2)
in qua tamen detrahendi palaestra exercitati tamquam per oleum sic per infusa aemulationum venena macerantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 2:2)
is iam non promptus ingenio tantum sed usu etiam exercitatus, talem orationem habuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 23:1)
quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare genitum, aeque inpigrum ducem, per tot annos in Hispania Romano exercitatum bello, gemina victoria insignem, duobus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 655:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION