라틴어 문장 검색

cur ego absum vel spectator laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister consiliorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 7 2:9)
Quod spectatori in his planis constituto apparent in partibus à Sole directè aversis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:3)
digrediente autem spectatore de his planis, deviatio paulatim sentitur, & indies apparet major.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:4)
Exhortantibus universis odia detumescunt, epulaeque ad certamen prolatae conciliant hilaritate concordiam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:7)
Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce exhortabatur Coraca, ut spissaret officium.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:10)
Ut spectatorum mos est et lepidum genus, Desiderari coepit, cuius flatibus Solebat excitari saltantis vigor.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.6)
si tamen non ante ob haec ipsa veneris Romam, spectatorque malueris esse quam lector.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 4:2)
Mitto quod Pallanti servo praetoria ornamenta offeruntur - quippe offeruntur a servis -, mitto quod censent non exhortandum modo verum etiam compellendum ad usum aureorum anulorum;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 4:1)
inde honores petituri adsistebant curiae foribus, et consilii publici spectatores ante quam consortes erant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 5:2)
Ibat una - id quoque mirum - delphinus alius, tantum spectator et comes.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 7:2)
Est autem latius sparsum, primum violentia venti, deinde inertia hominum quos satis constat otiosos et immobiles tanti mali spectatores perstitisse;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 33 2:1)
Raptor agit currus et nomine quemque vocando exhortatur equos, quorum per colla iubasque excutit obscura tinctas ferrugine habenas, perque lacus altos et olentia sulphure fertur stagna Palicorum, rupta fervenu terra, et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, inter inaequales posuerunt moenia portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:11)
Cur non tauros exhortor in illum terrigenasque feros insopitumque draconem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:25)
" Erubuere viri seque exhortantur et addunt cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 39:5)
Matres Cadmeides adsunt votaque suscipiunt exhortanturque dolentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION