라틴어 문장 검색

quia certissimum est, imperium in naturam, si quis hujusmodi rebus ut nimis exilibus et minutis vacare nolit, nec obtineri nec geri posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 300:3)
Ista vero omnia scientiis (quae nunc pinguissima Minerva et prorsus inhabili contexuntur) incognita sunt et intacta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:6)
exilis, aut robustus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 26:7)
Subest similiter dubitatio, utrum tepor in lana et pellibus et plumis et hujusmodi fiat ex quodam exili calore inhaerente, quatenus excernuntur ab animalibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:1)
7. Omnis putrefactio in se rudimenta quaedam exilis caloris habet, licet non hucusque ut ad tactum percipiatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:1)
Hanc sequitur (ut arbitramur) flamma ex oleo et sevo et cera, et hujusmodi oleosis et pinguibus, quae sunt sine magna acrimonia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:10)
Atque primo omnium notandum est, quam parvus et exilis calor etiam ea corpora, quae caloris minime omnium sunt susceptiva, immutet tamen et nonnihil calefaciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 177:2)
Post illud sequuntur corpora pinguia, ut oleum butyrum, et similia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:4)
ubi fumus sive halitus pinguis manifesto dilatatur et aperit se in flammam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 225:3)
sed quia motus ejusmodi est lentus admodum et per particulas valde exiles, non percipitur calor.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 246:4)
ita ut exilis admodum sit appetitus aeris ad superiora.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:6)
Recte enim notavit Telesius, etiam in aere ipso inesse lucem quandam originalem, licet exilem et tenuem, et maxima ex parte oculis hominum aut plurimorum animalium non inservientem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 399:4)
Fomes autem flammae videtur esse oleum et pinguia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:6)
praesertim cum omnis spiritus animatus depascat humida utraque, aquea et pinguia, tanquam fomites suos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:15)
oleum, et exhalatio pinguis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION