라틴어 문장 검색

Christiani autem principes in eadem porta ordinati et conglobati, suspicantes ac praescientes Turcos in arcu et sagitta sibi in exitu suo adversaturos, omnem manum sagittariorum pedestris vulgi praemiserunt a porta trans pontem et fluvium Farfar.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:1)
Boemundus vero Laodicea regressus, [0529C] Antiochiam cum suis repedavit, semper sollicitus et suspicans ne urbem ipsam, humanis viribus insuperabilem, aliqua fraude vel odio amitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:3)
Quorum triginta millia in aperta camporum planitie cecidisse nobis retulerunt, qui in eodem certamine praesentes adfuerunt, praeter duo millia suffocatorum et occisorum in porta urbis, et absque his qui, armorum pericula vitare existimantes, undis abyssi maris submersi sine numero perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 100:2)
quem multis jam diebus in Assur obiisse dux et universi Christiani existimabant, nescientes quod a malo depositus, ab Assur eidem ammiraldo missus fuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 30:2)
Igitur post hanc victoriam Christianorum, quae in [0604B] mense Septembri ipso vespere Nativitatis beatae Dei genitricis Mariae accepta est, crastino sole exorte, quidam Gallorum adhuc viventes et incolumes cum rege suo rursus armari properant, suspicati adhuc bellum a gentilibus ingruere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:1)
Audita hac comitis [0611A] legatione, decem millia equitum in momento sequestrati, loricis induti, galeis operti, clypeis pectori obductis, eadem dic viam remensi sunt ad ferendum comiti auxilium, existimantes omnes Turcorum copias convenisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:4)
Sed tantum ab hac civitatem vacuam habitatoribus et dirutam prospexerunt, aquam in ea esse existimantes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:9)
existimabat enim eum cum caeteris corruisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:8)
Alii vero ab insecutoribus eripi existimantes et mari se credentes, intolerabili procellarum fluctuatione absorpti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:3)
Nec multo abhinc spatio sexaginta Arabes appropinquantes, super regem et suos incaute irruerunt, regem nequaquam [0641C] aut aliquas insidias illic in via suspicantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:15)
Existimo igitur quia hac de causa dati sunt in manibus inimicorum, quod tam sanctissima die rapinis inhiabant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:21)
Ex quo enim illos approbaveris, de illis mala suspicari nondebes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 76:5)
"Optimum enim iudicem existimo, qui cito intelligit et tarde iudicat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:29)
non suspicatur, sed cavet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 72:15)
Et potest dici ut Ovidius epistolarum dixit, Quecumque equor habet, quecumque pericula tellus, Tam longe cause suspicor esse more.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION