라틴어 문장 검색

Illic alauda quasi nobilis citharista, non studii artificio, sed naturae magisterio musicae perdocta scientiam, citharam praesentabat in ore, quae tonos in tenues subtilizans particulas, semi tonia in gumphos divisibiles dividebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:116)
Illic vespertilio avis hermaphroditica, cifri locum inter aviculas obtinebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:117)
Haec animalia, quamvis illic allegorice viverent, ibi tamen esse videbantur ad litteram.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:118)
Illic cetus rupibus contendens, suae scopulo quantitatis, turriti corporis incursu, navium arietabat oppidula.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:121)
Illic canis marinus, cum latrabili sui nominis aequivocatione, nullis indulgendo latratibus, sui generis lepores maris venabatur in saltibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:122)
Illic sturgio sui corporis nobilitatem individuali sui corporis benedictione, mensis offerebat regalibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:123)
Illic halex piscis generalissimus, ampla sui corporis communitate, pauperum solabatur jejunia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:124)
Illic plays sui corporis dulcoratis saporibus, in quadragesimali austeritate, carnis redimebat absentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:125)
Illic [0437B] mulo dulcibus suae carnis irritamentis, palata seducebat gustantium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:126)
Illic tritula sinus marinos ingrediens, in aequore baptizata, salmonis nomine censebatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:127)
Illic delphinus suae apparitionis perennio, maris invectiones futuras praedicebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:128)
Illic in sirenum renibus piscis, homo legebatur in facie.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:129)
Illic lucius exactione tyrannica, non exigentia meriti, subditos, corporis proprii incarcerebat ergastulo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:132)
Illic barbulus non minoris sui corporis dignitate famosus, cum plebecula piscium familiarius habitabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:133)
Illic alosa tempus comitata vernalescum, veris [0437C] deliciis sui saporis delicias offerens, sui corporis adventu, gustus salutabat humanos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:134)

SEARCH

MENU NAVIGATION