라틴어 문장 검색

fugatus Miratur talem medicine cedere morbum, Sed quamvis oculus mentis resplendeat intra, Languescit tamen exterior nec ferre nitorem Sustinet empireum nec tantum fulgur Olimpi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:12)
Sed quia te fontem pietatis nouimus, a quo Liuoris stimulum bonitas innata relegat, Cuius iusticie pietas adiuncta rigorem Temperat et multum discurrere non sinit illam, Ad te confugimus proscripte quas fugat orbis, Persequitur mundus, homo respuit, improbat omnis Viuens, sicque tuis, si fas est dicere, mundus Legibus excipitur, dum nostri jura nefandis Actibus expugnat, etiam tibi bella minatur, Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:2)
Hec docet argutum Martem racionis inire, Aduerse parti concludere, frangere uires Oppositas partemque suam racione tueri, Vestigare uiam ueri falsumque fugare, Scismaticos logice falsosque retundere fratres Et pseudologicos et denudare sophistas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 14:2)
Hos perimunt illosque fugant, bellatur in omnes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:19)
Ergo Quies Penam, Sacies Ieiunia, Curas Pax fugat, Esuriem deuicit Copia, languet Vbertate Sitis et uicta Carencia cedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:22)
Ergo uicta fugit belloque renunciat, ensem Deicit, expellit clipeum galeamque Senectus Exuit, et solo baculo contenta recedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:20)
Dum fugit, ergo fugat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:8)
Segniciem superat Solercia, Seria Ludum, Vtilitas Dampnum, Studium fugat Occia, Sensus Stulticiam dampnat, Nugasque Silencia uincunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:14)
fugiendo fugatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:36)
Illic Daphnes, ne virginalis ferae jacturam sustineret, fuga Phoebi fugabat illecebras.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:11)
Auribus arrisit per quem fit caetera cordis Saxea durities, mentisque liquescere durae Cogitur asperitas, propriumque fugare rigorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:5)
Expugnato itaque praesidio et habitatoribus ejus expulsis, in abundantia alimentorum illic reperta laetati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:12)
Quod Armenii cives, viri Christianae professionis, videntes, consilio clam cum ipso principe Baldwino habito, Turcis expulsis, qui arci praeerant, in manus ejus tradiderunt, volentes magis sub Christiano duce servire quam sub gentili ditione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:3)
caetera multitudine dimissa ac relicta Turbaysel ac Ravenel, et multis in locis quae, Turcis expulsis, nunc suae suberant potestati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 38:3)
His ultra flumen fugatis, praedam de armentis cum camelo uno abduxit, et ad praesidium novum, quod firmaverat, in victoria hac reversus [0464B] est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 90:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION