라틴어 문장 검색

Ego autem, qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu propter quem venerat tam longe, ad propria remeare, obtuli non petentibus quendam adulescentem Antoninum, qui mecum tunc erat, in monasterio quidem a nobis a parvula aetate nutritum, sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 3:4)
Facta igitur est in his quoque commentariis eadem rerum disparilitas quae in illis annotationibus pristinis, quas breviter et indigeste et incondite ex eruditionibus lectionibusque variis feceramus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 3:1)
quoque aliut ex eadem oratione Q. Metelli dignum esse existimavimus adsidua lectione non hercle minus quam quae a gravissimis philosophis scripta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 8:1)
Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum litterarum quaesita, meditata evigilataque erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 5:1)
Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi quod quis vellet potestatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 3:1)
Itaque hane sententiam esse verborum istorum Caesellius opinatus in Commentario Lectionum Antiquarum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 6:1)
Set enim si conferas et Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt quae Latina sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 4:1)
Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare, suspectam uxori quasi paelicem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 10:1)
Caesellius autem Vindex in Lectionibus suis Antiquis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 11:1)
De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius quos inscripsit Lectionum .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 1:1)
TURPE erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis Lectionum Antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 2:1)
Alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, cum adversarius causam differri postularet:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 8:1)
Id verbum Caesellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua ludibunda et ridibunda et errabunda dicitur ludens et ridens et errans.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 3:1)
Dignus sane Seneca videatur lectione ac studio adulescentium, qui honorem coloremque veteris orationis Soterici lectis compararit, quasi minimae scilicet gratiae et relictis iam contemptisque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 12:1)
et simul dat mihi librum grandi volumine doctrinae omnigenus, ut ipse dicebat, praescatentem, quem sibi elaboratum esse ait ex multis et variis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem quantum liberet rerum memoria dignarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION