라틴어 문장 검색

Neque enim id nobis negotium fuit, ut acri atque subtili cura excellentium in utraque συγχρονισμούσ componeremus, sed ut Noctes istae his quoque historiae flosculis leviter iniectis aspergerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 1:4)
Haec autem notare meminisseque non esse abs re visum est, quoniam vocabula ista numerorum nisi intelleguntur, rationes quaedam subtilissimae in libris philosophorum scriptae percipi non queunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIV 7:1)
̓Εξωτερικά dicebantur, quae ad rhetoricas meditationes facultatemque argutiarum civiliumque rerum notitiam conducebant, ἀκροατικά autem vocabantur, in quibus philosophia remotior subtiliorque agitabatur quaeque ad naturae contemplationes disceptationesve dialecticas pertinebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, V 3:1)
Cum vero statutum illud esset sub incude, intervenit quaestio iuris satis subtilis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:18)
Verum istae cogitationes nimis subtiles erant quam ut fortunatae esse possent et successum in omnibus sortiri.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:14)
Sed nullum aliud affectuum vulgi experimentum capi recte posse quam vexillo in campis expanso.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 1:3)
Verum interea evenit ut quidam Henricus Tidderus, filius Edmundi Tidderi comitis Richmondiae, e Gallia appelleret in Angliam atque modis subtilibus et turpibus coronam Angliae acquireret, quae iure mihi debebatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:18)
Itaque monuit ut fortunis suis consuleret et locum exilio suo magis opportunum deligeret, simul inquiens illum negare non posse, quin Angli prius quam Scoti eum deseruissent, cum facto bis experimento nemo Anglus ad eum accessisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:35)
Neque eum fugit quanta in solitudine versetur hoc experimentum, et quam durum et incredibile sit ad faciendam fidem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:13)
verum post laboriosam experimentorum variationem non acquiescit, sed invenit quod ulterius quaerat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:70)
fructifera (inquam) experimenta, non lucifera, quaesivit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:72)
praesertim quum et in demonstrationibus et in experimentis adhuc cognitis parum sit praesidii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:2)
Neque id molimur tam instrumentis quam experimentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:2)
Etenim experimentorum longe major est subtilitas quam sensus ipsius, licet instrumentis exquisitis adjuti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:3)
(de iis loquimur experimentis, quae ad intentionem ejus quod quaeritur perite et secundum artem excogitata et apposita sunt).
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION