라틴어 문장 검색

condiciones a se latas, expetita colloquia et denegata commemorat.
(카이사르, 내란기, 1권 32:12)
diuturni laboris detrimentum sollertia et virtute militum brevi reconciliatur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:6)
idque signum erit aut unum regem inesse, aut certe plures bona fide reconciliatos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 7:5)
id sororem quoque Silani Torquatam, priscae sanctimoniae virginem, expetere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장17)
nihil a quoquam expeti nisi cuius fructus ante providerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장7)
A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera et civitatem Romanam pridem adsecuti, ius adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea super re variusque rumor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장1)
et Vibidiam, virginum Vestalium vetustissimam, oravit pontificis maximi auris adire, clementiam expetere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장5)
Per idem tempus legati Parthorum ad expetendum, ut rettuli, Meherdaten missi senatum ingrediuntur mandataque in hunc modum incipiunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 10장1)
tum Agrippina versis artibus per blandimenta iuvenem adgredi, suum potius cubiculum ac sinum offerre contegendis quae prima aetas et summa fortuna expeterent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장2)
secutam dehinc vocem Caesaris ferunt qua reconciliatum se Thraseae apud Senecam iactaverit ac Senecam Caesari gratulatum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장9)
sed expetuntur quos rhetoras vocant;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 2:1)
expetuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa plerumque fama bella profligant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 4:4)
sed et de reconciliandis invicem inimicis et iungendis adfinitatibus et adsciscendis principibus, de pace denique ac bello plerumque in conviviis consultant, tamquam nullo magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus aut ad magnas incalescat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 22장 3:1)
ego ut concesserim apud paucos tacito voto quietem pro discordia, bonum et innocentem principem pro pessimis ac flagitiosissimis expetitum, ita neque Paulinum, qua prudentia fuit, sperasse corruptissimo saeculo tantam vulgi moderationem reor ut qui pacem belli amore turbaverant, bellum pacis caritate deponerent, neque aut exercitus linguis moribusque dissonos in hunc consensum potuisse coalescere, aut legatos ac duces magna ex parte luxus egestatis scelerum sibi conscios nisi pollutum obstrictumque meritis suis principem passuros.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 37장2)
bonos imperatores voto expetere, qualiscumque tolerare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION