라틴어 문장 검색

Sed idem hoc omnes tibi ex omni domo conclamabunt, Peripatetici, Academici, Stoici, Cynici.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 11:3)
Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 18:1)
Illud magis quaerendum videtur, quod non satis, ut existimo, explicatum est, an is, qui profuit nobis, si postea nocuit, paria fecerit et nos debito solverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 3:2)
Circa eadem fere Pyrrhonei versantur et Megarici et Eretrici et Academici, qui novam induxerunt scientiam, nihil scire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 44:4)
De harenae copiis cum habeatur explicatum, tum etiam de calce diligentia est adhibenda, uti de albo saxo aut silice coquatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장1)
Cum hoc ita sit descriptum et explicatum, sive per hibernas lineas sive per aestivas sive per aequinoctiales aut etiam per menstruas in subiectionibus rationes horarum erunt ex analemmatos describendae, subiciunturque in eo multae varietates et genera horologiorum et describuntur rationibus his artificiosis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장29)
quam quidem his libris propterea sequimur, quod, quamquam et a veteribus Academicis et a Peripateticis vestris, qui quondam idem erant, qui Academici, quae honesta sunt, anteponuntur iis, quae videntur utilia, tamen splendidius haec ab eis disseruntur, quibus, quicquid honestum est, idem utile videtur nec utile quicquam, quod non honestum, quam ab iis, quibus et honestum aliquid non utile et utile non honestum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 24:2)
Academia, gymnasium Atheniense 446 1 - disciplina Platonica 281 27 284 2 323 1 441 29 - gymnasium in Tusculano situm 284 15 319 16 Academici 363 19 364 4 383 30 438 23 443 4 libri Academici v. Tullius Accius, L. 388 20 Atr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, I. NOMINA PROPRIA1)
Cum haec autem consimiliter tam Pyrronii dicant quam Academici, differre tamen inter sese et propter alia quaedam et vel maxime propterea existimati sunt, quod Academici quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi comprehendunt, et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrronii ne id quidem ullo pacto verum videri dicunt, quod nihil esse verum videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION