라틴어 문장 검색

Nam inde non epulis nec potaculis nec ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, iamque domesticis senibus, item naufragis, et si qui in metallis, et si qui in insulis vel in custodiis, dumtaxat ex causa dei sectae, alumni confessionis suae fiunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 6:1)
Cumque euadentes ad terram, nauiculam quoque nostram ab undis exportaremus, mox eadem, quae nostri gratia modicum siluerat, tempestas rediit, et toto illo die multum furere non cessauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:5)
etsi necdum uires pristinas recepi, dolor tamen omnis et de brachio, ubi ardentior inerat, et de toto meo corpore, uelut ipso episcopo foras eum exportante, funditus ablatus est, tametsi tumor adhuc brachii manere uidetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III. 1:10)
Talia dicens, sine uiatico salutis obiit, et corpus eius in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo uel missas facere, uel psalmos cantare, uel saltim orare praesumebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:7)
ita etiam oportet eos, qui uel monachi uotum, uel gradum clericatus habentes, artioribus se necesse habent pro Domino continentiae frenis astringere, formam quoque coronae, quam ipse in passione spineam portauit in capite, ut spinas ac tribulos peccatorum nostrorum portaret, id est exportaret et auferret a nobis, suo quemque in capite per tonsuram praeferre;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:3)
precatique simul Epirotas sunt ut, qui suorum in acie cecidissent, eos uno tumulo contegerent, adfigerentque humatis titulum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 363:1)
Astaphivm Ad fores auscultate atque adservate aedis, ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat, neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos, gravidas foras exportet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 21)
quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 2101)

SEARCH

MENU NAVIGATION