라틴어 문장 검색

pro Laodicenis Thyatirenis Chiis terrae motu afflictis opemque implorantibus senatum deprecatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 8장 1:2)
et iis, quae ab aliquo ederentur, rarissime interfuit, ne quid exposceretur, utique postquam comoedum Actium coactus est manumittere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 47장 1:2)
hos implorantis hominum fidem, quia absente adhuc Gaio nemo extabat qui adiri interpellarique posset, custodes, ne quid aduersus constitutum facerent, strangulauerunt abieceruntque in Gemonias.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 75장 2:2)
Equester ordo bis patronum eum perferendae pro se legationis elegit, semel cum deportandum Romam corpus Augusti [h]umeris suis ab consulibus exposcere[n]t, iterum cum oppressum Seianum apud eosdem gratularetur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 6장 1:1)
uerum postero die et senatu segniore in exequendis conatibus per taedium ac dissensionem diuersa censentium et multitudine, quae circumstabat, unum rectorem iam et nominatim exposcente, armatos pro contione iurare in nomen suum passus est promisitque singulis quina dena sestertia, primus Caesarum fidem militis etiam praemio pigneratus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 4:1)
implorantique leges et ciuem Romanum se testificanti, quasi solacio et honore aliquo poenam leuaturus, mutari multoque praeter ceteras altiorem et dealbatam statui crucem iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 1:3)
Carthagine noua conuentum agens tumultuari Gallias comperit legato Aquitaniae auxilia implorante;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 2:1)
Ortoque sole, priusquam admoveret exercitum, opem deum exposcens sacrum patrio more faciebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 12:2)
Illе deos ultores adesse testatur et Alexandri fidem inplorans negat se parricidas velle comitari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 18:1)
ille militum fidem inplorans conprehendi se a proximis amicorum, quod Dareo nuper accidisset, exclamat signumque tuba dari, ut ad regiam armati coirent, iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 47:1)
Ac postero die rex, cum etiam acrius certamen exposcerent, quia deterrere non poterat, destinata exequi passus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 21:2)
Illi relicti deos testes et sacra communia regisque inplorabant opem, cumque frustra surdas aures fatigarent, in rabiem desperatione versi parem suo exitum similesque ipsis amicos et contubernales precabantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 21:1)
insequitur magnoque implorat numina questu, idem orans prensatque viros demissaque supplex
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 676:1)
implorant clamore patrem Typhona nefando, extulit adsurgens noctem pater imaque summis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 538:1)
illa dolis viscoque super correpta sequaci implorat ramos atque inrita concitat alas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 276:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION