라틴어 문장 검색

laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 46:1)
si debellatum iam et confecta provincia esset, cur in Italiam non revehi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 359:3)
Laelius victor Carteiam revectus, auditis quae acta Gadibus erant - patefactam proditionem coniuratosque missos Carthaginem, spem ad inritum redactam qua venissent - nuntiis ad L. Marcium missis, nisi si terere frustra tempus sedendo ad Gades vellent, redeundum ad imperatorem esse, adsentiente Marcio paucos post dies ambo Carthaginem rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 460:1)
ab hoc sermone dimisso Masinissa Laelius postero die naves praeda onustas ab Hippone solvit, revectusque in Siciliam mandata Masinissae Scipioni exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 73:1)
ad quorum clamorem et trepidationem cum revectus equo propere legatus signa convertisset et coniectis in medium sarcinis aciem derexisset, non tulere impetum Romanorum militum regii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 307:1)
coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto Agesimbroto viginti Rhodiae naves, tectae omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 531:3)
expugnationesque urbium ab utroque factas continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha12)
praeterea expugnationes urbium in Macedonia referuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha11)
ubi omnia fuga completa vidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, revehitur et signa prae se ferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 177:1)
Atilius Piraeum unde profectus erat cum agmine captivarum navium revectus magnam vim frumenti et Atheniensibus et aliis eiusdem regionis sociis divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 252:3)
postquam terrae appropinquabat Hannibal, veriti ne includerentur vento in hostium ora, ad Eudamum revecti hepterem captam, quae primo concursu icta erat, aegre Phaselidem pertraxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 272:2)
quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 8:1)
Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam, ut istunc militem - ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 124)
B. Vt revehatur domum, ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 128)

SEARCH

MENU NAVIGATION