라틴어 문장 검색

non est intellegens, non est requirens Deum.
깨닫는 이 없고 하느님을 찾는 이 없다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 3장11)
Non quia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram.
물론 내가 선물을 바라는 것은 아닙니다. 여러분에게 많은 이익이 돌아가기를 바랄 뿐입니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 4장17)
De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia prophetaverunt,
이 구원에 관해서는 여러분이 받을 은총을 두고 예언한 예언자들이 탐구하고 연구하였습니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 1장10)
Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso, et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei; et non erat qui requireret, non erat qui requireret.
산마다, 높은 언덕마다 내 양 떼가 길을 잃고 헤매었다. 내 양 떼가 온 세상에 흩어졌는데, 찾아보는 자도 없고 찾아오는 자도 없다. (불가타 성경, 에제키엘서, 34장6)
De te dixit cor meum: “ Exquirite faciem meam! ” Faciem tuam, Domine, exquiram.
“너희는 내 얼굴을 찾아라.” 하신 당신을 제가 생각합니다. 주님, 제가 당신 얼굴을 찾고 있습니다. (불가타 성경, 시편, 27장8)
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
나는 너희 각자의 피에 대한 책임을 물을 것이다. 나는 어떤 짐승에게나 그 책임을 물을 것이다. 남의 피를 흘린 사람에게 나는 사람의 생명에 대한 책임을 물을 것이다. (불가타 성경, 창세기, 9장5)
Irridentes /f.3vb/ plurimi qui aderant an hoc ego possem et aggredi presumerem requisierunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:13)
Assensit ille, et tam sua quam suorum fide et osculis eam quam requisivi concordiam mecum iniit, quo me facilius proderet.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 8:3)
Ubi, quod professioni mee convenientius erat, sacre plurimum lectioni studium intendens, secularium artium disciplinam quibus amplius assuetus fueram et quas a me plurimum requirebant non penitus abieci, sed de his quasi hamum quendam fabricavi, quo illos philosophico sapore inescatos ad vere philosophie lectionem attraherem, sicut et summum Christianorum philosophorum Origenem consuevisse Hystoria meminit ecclesiastica.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 4:2)
Accidit autem mihi ut ad ipsum fidei nostre fundamentum humane rationis similitudinibus disserendum primo me applicarem, et quendam theologie tractatum De Unitate et Trinitate divina scolaribus nostris componerem, qui humanas et philosophicas rationes requirebant, et plus que intelligi quam que dici possent efflagitabant:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 1:1)
Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:3)
Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur (Eccli.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:5)
idcirco nil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta Christiana credulitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:8)
) Sed requirendum est utrum id dicam in silentio habitum, ut omnino nullus agnoverit, neque ipsi quidem qui annuntiabant prophetae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:23)
Quem etiam auditum Dominus requirit, dic:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION