라틴어 문장 검색

rex Prusias, cum Hannibali apud eum exsulanti depugnari placeret, negabat se audere, quod exta prohiberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 76:3)
Clodius cum haberet fugitivorum delectas copias, in campum ire non est ausus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 7:5)
sin autem nulla sit, hunc tamen aptissimum esse etiam ad exsulandum locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 8 2:2)
dicitur mihi tuus servus anagnostes fugitivus cum Vardaeis esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 9 3:1)
quod cum esset altissimo et munitissimo loco ab iisque incoleretur qui ne regibus quidem umquam paruissent, cum et fugitivos reciperent et Parthorum adventum acerrime exspectarent, ad existimationem imperi pertinere arbitratus sum comprimere eorum audaciam, quo facilius etiam ceterorum animi, qui alieni essent ab imperio nostro, frangerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 13:2)
postea Plato quidam Sardianus, Epicureus, qui Athenis solet esse multum et qui tum Athenis fuerat cum Licinius eo venisset, cum eum fugitivum esse postea ex Aesopi litteris cognosset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit, sed in publicam an in pistrinum non satis ex litteris eius intellegere potuimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 4:6)
familiarissimus tuus de te privilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae accessisses, exsulares:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 3:2)
vivebat cum fugitivis, cum facinerosis, cum barbaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 63:9)
| Dum haec fabula inter amantes luditur, deversitor cum parte cenulae intervenit, contemplatusque foedissimam volutationem iacentium rogo inquit ebrii estis, an fugitivi, an utrumque?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:1)
nam erat etiam pedibus aeger, is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon o poetarum inquit disertissime, tu eras?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:6)
Amolitur Ascyltos invidiam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dixit quaerere, mortem nec hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam habuisset carissimum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:15)
Implevit Eumolpus frontes utriusque ingentibus litteris et notum fugitivorum epigramma per totam faciem liberali manu duxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:8)
Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem post vicesimum annum cicatricem invenisse originis indicem, cum homo prudentissimus confusis omnibus corporis orisque lineamentis ad unicum fugitivi argumentum tam docte pervenerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:18)
Saevi quoque implacabilesque domini crudelitatemn suam impediunt, si quando paenitentia fugitivos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:4)
Unde et Petronius Arbiter ait tot regum manubiae penes fugitivum repertae
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XII*3)

SEARCH

MENU NAVIGATION