라틴어 문장 검색

Nihil enim tale de Christianis asseverari sciebant observandum utique sibi et omni vigilantia investigandum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 6:2)
eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola talenta fuisse, quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius ne horum quidem operum fundamenta non exsuperaturam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 564:1)
tum rursus impetu capto enituntur atque exsuperant iniquitatem loci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 706:3)
omnes Tarquinios superbia exsuperat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 136:2)
namque Gallorum, sensum omnem talis damni exsuperans, velut nova rursus exoriente acie integrum militem adversus victorem hostem ciebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 240:1)
equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum velle, sed - bona venia tua dixerim - si possim, etiam exsuperare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 650:2)
utrum intra saltus castra Romani haberent, an iam omnes angustiae exsuperatae, et in aequa loca pervenissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 214:2)
Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 649)
cogitatio est cura studii plena et industriae vigilantiaeque effectus propositi cum voluptate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장12)
Ergo in quibus corporibus cum exsuperat e principiis calor, tunc interficit dissolvitque cetera fervore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장19)
Theophrastos, Timaeus, Posidonios, Hegesias, Herodotus, Aristides, Metrodorus, qui magna vigilantia et infinito studio locorum proprietates, regionum qualitates, aquarum virtutes ab inclinatione caeli ita esse distributas scriptis dedicaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장110)

SEARCH

MENU NAVIGATION