라틴어 문장 검색

uerum intra quintum diem oppressus est legionibus, quae sacramentum mutauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam denuntiato ad nouum imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli mouerique potuerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 13장 2:3)
Inter has preces tota nox extracta est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 7:1)
iamque aspera nisu undique convellens veteris cum strage pruinae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 169:1)
ut flos in saeptis secretus nascitur hortis, ignotus pecori, nullo convulsus aratro, quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber, multi illum pueri, multae optavere puellae;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , youths39)
rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis, non humilis curvis purgatur vinea rastris, non glaebam prono convellit vomere taurus, non falx attenuat frondatorum arboris umbram, squalida desertis robigo infertur aratris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6413)
Denique frequentibus bellis Iudaea convulsa vasa primum domini capta atque translata sunt et inter epulas et concubinarum greges, quia palma vitiorum est honesta polluere, Baltasar potat in fialis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:16)
indigestus cibus ructusque convulsus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:15)
Quid agant venti, quas torqueat umbras Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convulsaque marmora clamant semper et adsiduo ruptae lectore columnae:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I6)
Et si non poterit ratio dissolvere causam, cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint visa rutunda, tamen praestat rationis egentem reddere mendose causas utriusque figurae, quam manibus manifesta suis emittere quoquam et violare fidem primam et convellere tota fundamenta quibus nixatur vita salusque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 18:1)
et aliis sermonibus tempore extracto induxit aetatis mentionem, interrogavitque filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 7:4)
vel si convulso vertice Gaurus Decidat in fundum penitus stagnantis Averni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:23)
impulsae tonsis tremuere carinae, Crebraque sublimes convellunt verbera puppes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:7)
- Pugna fuit unus in illa Eximius Phoceus animiam servare sub undis, Scrutarique fretum si quid mersisset arenis, Et nimis adfixos unci convellere morsus, Adductum quoties non senserat ancora funem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:43)
et est ordo 'turrim convellimus inpulimusque'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4634)
quem Brutus de eius corpore extractum tenens processit ad populum, et multa conquestus de Tarquinii superbia et filiorum eius turpitudine, egit ne in urbem reciperentur, auctoritate qua plurimum poterat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6468)

SEARCH

MENU NAVIGATION