라틴어 문장 검색

nam 'inludo te' figuratum est, ut hoc loco, item 'insulto te':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6312)
Sallustius multos a pueritia bonos insultaverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6313)
insultent rutvli propter illud interea Rutuli portis circum omnibus instant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 202)
insultare autem est inimicis irridere per cavillationem, exultare vero gloriari et laetum esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 203)
modo ergo dicit ademptam esse etiam hanc aram misericordiae, siquidem intra muros hostis insultat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 225)
nam 'insultare' est irridere inimicos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6432)
quamvis possit illic alia esse significatio, id est in multos bonos insultaverat, hoc est impetum fecerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6434)
namque Gaius Iulius Caesar, cum dimicaret in Gallia et ab hoste raptus equo eius portaretur armatus, occurrit quidam ex hostibus, qui eum nosset, et insultans ait 'caesar, caesar', quod Gallorum lingua 'dimitte' significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7432)
et hoc est, quod supra ait hostibus insultans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3595)
o digno coniuncta viro iam insultat puellae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 321)
hic 'equitem' sine dubio equum dicit, maxime cum inferat 'insultare solo':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1164)
"Hoc insultare et inludere est victis religionibus servire, captivas eas post victorias adorare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:12)
"Quam pulchrum spectaculum deo, cum Christianus cum dolore congreditur, cum adversum minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam adversus reges et principes erigit, soli deo,cuius est, cedit, cum triumphator et victor ipsi, qui adversum se sententiam dixit, insultat!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:1)
nec vero hoc in te unum convenit moribus domesticis ac nostrorum hominum urbanitate limatum, sed cum in reliquos vestros tum in eum maxime qui ista peperit, hominem sine arte sine litteris, insultantem in omnes, sine acumine ullo sine auctoritate sine lepore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 74:5)
itaque quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 16 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION