라틴어 문장 검색

Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur, ante paucos annos propinquus vester Gracchus, nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, nymphius, 1 miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subvertit, fregit, excussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetravit baptismum Christi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:6)
profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos figebat Numidas Albana nudus harena venator, quis enim iam non intellegat artes patricias?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV42)
optimus hic et formosissimus idem gentis patriciae rapitur miser extinguendus Messalinae oculis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X134)
Medium erat tempus forte sementis, cum patricium virum innixum aratro suo lictor in ipso opere deprehendit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 13:1)
Caesi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 2:1)
Tertiam seditionem excitavit matrimoniorum dignitas, ut plebei cum patriciis iungerentur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 11:1)
Fabius Ambustus duarum pater alteram Sulpicio patricii sanguinis dederat, alteram plebeius Stolo sibi iunxit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 12:1)
Ipse patricius;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 3:1)
Tanti sceleris indicium per Fulviam emersit, vilissimum scortum, sed patriciis innocentius.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 6:1)
Alii putant eundem Priscum, cum is statum civium sollertia providi principis ordinaret, cultum quoque ingenuorum puerorum inter praecipua duxisse, instituisseque ut patricii bulla aurea cum toga cui purpura praetexitur uterentur, dumtaxat illi quorum patres curulem gesserant magistratum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 11:1)
quos consecravit soli non aliqua naturae suae imaginatio, ut cetera, sed ostentatio potentiae sideris, a quo vita non solum aeriis terrenisque animalibus datur, sed illis quoque quorum conversatio aquis mersa velut a conspectu solis exulat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:4)
sed si propter hoc a conviviis exulabit, procul hinc facessant et alumnae eius, honestatem dico et modestiam, nec minus cum sobrietate pietatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:3)
39. Nullus liber homo capiatur, vel imprisonetur, aut disseisiatur, aut utlagetur, aut exuletur, aut aliquo modo destruatur, nec super eum ibimus, nec super eum mittemus, nisi per legale judicium parium suorum vel per legem terre.
(Magna Carta 41:1)
585 Cadunt patricii;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권21)
Sic illa profecto Sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuventus Patricia cervice movet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION