라틴어 문장 검색

cassandreae deinde centum navium longarum carinis positis contractaque ad effectum eius operis multitudine fabrorum navalium, quia res in Graecia tranquillas et profectio Attali fecerat et in tempore laborantibus sociis latum ab se 1 2 auxilium, retro in regnum concessit, ut Dardanis bellum inferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 119:1)
In eo captivorum numero fabri quidam fuere, adsueti forte apud Poenos mercede opus in arce Locrorum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 86:2)
abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum, iubete huic crassas compedes impingier;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 595)
Nec fallaciam astutiorem ullus fecit poeta, atque ut haec est fabre facta ab nobis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 15)
hoc facinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 218)
basilice exornatus incedit et fabre ad fallaciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 190)
nam nisi mihi penus annuos hodie convenit, cras populo prostituam vos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 246)
nisi hodie mi ex fundis tuorum amicorum omne huc penus adfertur, cras Phoenicium poeniceo corio invises pergulam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 297)
Graphicum mortalem Antiphonem, ut apologum fecit quam fabre.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 1101)
ideo, quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum, quantum eminebant, ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum invenusta is visa esset, tabellas ita formatas, uti nunc fiunt triglyphi, contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea depinxerunt, ut praecisiones tignorum tectae non offenderent visum:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장11)
cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit [futurum]. Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οἴαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장15)
Postea quidam faber Tyrius nomine Pephrasmenos hac ratione et inventione inductus malo statuto ex eo alterum transversum uti trutinam suspendit et reducendo et inpellendo vementibus plagis deiecit Gaditanorum murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장5)
nam et ipsum penetral penus dicitur, ut hodie quoque penus Vestae claudi vel aperiri dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1218)
Nam et 'hoc penus' et 'haec penus' et 'huius peni' et 'penoris' veteres dictaverunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 3:2)
unde Horatius portet frumenta penusque, masculino vero genere Plautus nisi mihi annuus penus datur (Ps.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7036)

SEARCH

MENU NAVIGATION