라틴어 문장 검색

salvo enim sensu vitavit et fabulosa et vilia;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 8012)
"Omitto vetera quae multa sunt, et de deorum natalibus, donis, muneribus neglego carmina poetarum, praedicta etiam de oraculis fata transibo, ne vobis antiquitas nimium fabulosa videatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:11)
postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est, stolidum genus Aeacidarum, Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes, tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset, vincere te Romanos nihilo magis in se quam in Romanos valere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 172:10)
postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est, stolidum genus Aeacidarum, bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes, tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset, 'vincere te Romanos' nihilo magis in se quam in Romanos valere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 172:10)
huius generis causarum, sine quo non efficitur, alia sunt quieta, nihil agentia, stolida quodam modo, ut locus tempus materia ferramenta et cetera generis eiusdem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 15장 1:1)
an quia non fibris ovium Ergennaque iubente triste iaces lucis evitandumque bidental, idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam Iuppiter?
(페르시우스, 풍자, satire 229)
Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:10)
Inhorrui ego tam fabulosa pollicitatione conterritus, anumque inspicere diligentius coepi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:1)
Sed fabulosa ne vetustate elevem, Narrabo tibi memoria quod factum est mea.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta6)
Nam quae tam recens tam copiosa tam elata, quae denique tam poetica et quamquam in verissimis rebus tam fabulosa materia?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 1:2)
Intumuit numero stolidarum turba sororum, perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes huc venit et tali committit proelia voce:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:5)
Perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae in sua fata ruit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 5:13)
nec Delius aures humanam stolidas patitur retinere figuram, sed trahit in spatium villisque albentibus implet instabilesque imas facit et dat posse moveri, cetera sunt hominis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 22:2)
Neve in me stolidae convicia fundere linguae admiremur eum, vobis quoque digna pudore obicit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 27:1)
Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide stabit et auxilium promittet Achaia Troiae, quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, Aiacis stolidi Danais sollertia prosit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION