라틴어 문장 검색

Nec tamen sui molliorem provocarat, quippe insperato et longe contra eius opinionem resistens iuvenis complexu fortissimo arripit eius dexteram, magnoque nisu ferro librato multis et crebris ictibus impuram elidit divitis animam, et ut accurrentium etiam familiarium manu se liberaret, confestim adhuc inimici sanguine delibuto mucrone gulam sibi prorsus exsecuit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:5)
Nec dominae voluptates diutina sua praesentia morati clausis cubiculi foribus facessunt:
(아풀레이우스, 변신, 10권 20:4)
Iamque operosa et pervigili nocte transacta, vitata lucis conscientia facessit mulier, condicto pari noctis futurae pretio.
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:10)
Is saltatorie procurrens malumque bracteis inauratum dextra gerens, ei qui Paris videbatur porrigit, quid mandaret Iuppiter nutu significans, et protinus gradum scitule referens e conspectu facessit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:4)
Cui, cum ad naves cum ingenti praeda reverterentur, Osric, Hamtunensium comes, cum suis, et Aethelwulf comes, cum Bearrocensibus, viriliter obviaverunt, consertoque proelio oppido pagani passim trucidantur, et, cum diutius resistere non possent, muliebriter fugam arripiunt, et Christiani loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 18 21:3)
Quibus advenientibus, pagani confestim fugam arripiunt, et intra urbis moenia se defendere procurant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:4)
Oratione autem finita, coeptum iter arripuit, et non multo post tempore, ut in oratione deprecatus fuerat, se ab illo dolore medicatum esse divinitus sensit, ita ut funditus eradicaretur, quamvis et hunc dolorem in primaevo iuventutis suae flore devota oratione et frequenti Deo supplicatione pius supplex nactus fuerat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:10)
eo amoto, alius infestior in nuptiis, ut diximus, eum arripuit, qui a vigesimo aetatis suae anno usque ad quadragesimum quintum eum die noctuque incessabiliter fatigavit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:15)
Sed, cum ab eo discesseramus, in Wintonia civitate febris infesta me arripuit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:13)
arripe et age.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 9:15)
Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:9)
Magno igitur et vehementi animi impetu oblatam a rebellibus occasionem arripuit, eorumque postulatis annuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:18)
Qu i um res secundum expectationem suam cedere videret, occasionem arripuit dicendi legatum iam cernere potuisse id quod pro sua parte ipse partim praeviderat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:2)
Dominus Cordesius ad occasionem arripiendam paratus erat (quam partim ipsemet instruxerat), et continuo auxilia summisit ampliora quam, si res ex improviso gesta fuisset, tanta festinatione cogere potuisset, praefectis copiarum mandans ut oppida inter Galliam et Brugas caperent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:7)
Verum negotium hoc Britanniae, ut ansam belli cum Gallia arripere constituit, et expeditionem Neapolitanam in promptu habere pro ansa pacis quando opus foret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION