라틴어 문장 검색

advocabit illas facetias, quae risum evocare lugentibus possunt, et in se primum, deinde in nos iocabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 5:2)
Prodite tenui fronte in omne lenocinium conposita, paulo obscurius quam posita ueste nudae, exquisito in omnes facetias sermone, tantum non ultro blandientes, ut quisquis uiderit non metuat accedere:
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 4:1)
Longe itaque ab adsentatione pueritia removenda est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 114:1)
Magis adhuc proderunt summissi et humani et dulces, non tamen usque in adulationem, nam iracundos nimia assentatio offendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 51:2)
ad intellegendum saxei, ad iudicandum lignei, ad suscensendum flammei, ad ignoscendum ferrei, ad amicitias pardi, ad facetias ursi, ad fallendum vulpes, ad superbiendum tauri, ad consumendum minotauri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:5)
Vitium fuit, nunc mos est adsentatio.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, U14)
Vitium fuit prius adsentatio, nunc mos est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 761)
Procedunt conspicui diuitiis, ueste fulgentes, circumdati adsentatione multorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:11)
aliam deinde, inflatus adsentationibus eorum qui eum non Hieronis tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, iubebant meminisse, legationem misit, qua aecum censebat Sicilia sibi omni cedi, Italiae imperium proprium quaeri Carthaginiensi populo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 78:1)
africani cognomen militaris prius favor an popularis aura celebraverit an, sicuti Felicis Sullae Magnique Pompei patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit parum compertum habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 609:1)
deinde ex dignitate magis visum scribere eum de quibus videretur, quam praesentem aut referendis suis in civitatem beneficiis erubescere aut significationibus adclamationibusque multitudinis adsentatione immodica pudorem onerantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 157:2)
igitur Alexander, princeps gentis, invectus primum in Athenienses, libertatis quondam duces et auctores, adsentationis propriae gratia communem causam prodentes, questus deinde Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere ut Argos habeant,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 263:1)
et perplexum Punico astu responsum et improvisum adsentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se imperatorum velut inaestimabilem secrevisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 163:1)
eos venalem linguam habentis decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam paeniteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 103:1)
Ei mihi, ei mihi, istaec illum perdidit assentatio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 312)

SEARCH

MENU NAVIGATION