라틴어 문장 검색

Reliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem tu non tam cito rhetorem dixisses, etsi non deerat oratio, quam, ut Graeci dicunt, πολιτικόν. Erant in eo plurimae litterae nec eae vulgares, sed interiores quaedam et reconditae, divina memoria, summa verborum et gravitas et elegantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:8)
Anti- quam eius actionem multum tamen et splendida et grandis et eadem in primis faceta et perurbana commendabat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:3)
Ego, inquit, ironiam illam quam in Socrate dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini libris utitur, facetam et elegantem puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:8)
Est enim et minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de sapientia disceptetur, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere inludentem, qui eam sibi adrogant, ut apud Platonem Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium rerum inscium fingit et rudem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:9)
Aliud autem genus est non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque incitatum, quale est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et faceto genere verborum, in quo fuit Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius Aeschines.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 1:5)
contemnit enim disserendi elegantiam, confuse loquitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:2)
quamquam in hac divisione rem ipsam prorsus probo, elegantiam desidero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:10)
quos quidem dies quem ad modum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non dico - nihil opus est litibus - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:5)
quin etiam agri cultura, quae abhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas res, in quibus versatur, nominibus notavit novis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 6:2)
Ludimur ab homine non tam faceto quam ad scribendi licentiam libero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 123:1)
Delectant etiam magnifici apparatus vitaeque cultus cum elegantia et copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 34:3)
Ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:4)
Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:1)
De Graecis autem dulcem et facetum festivique sermonis atque in omni oratione simulatorem, quem εἴρωνα Graeci nominarunt, Socratem accepimus, contra Pythagoram et Periclem summam auctoritatem consecutos sine ulla hilaritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:3)
Uberior oratio L. Crassi nec minus faceta, sed bene loquendi de Catulis opinio non minor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION