라틴어 문장 검색

unde et ro- gat, dicens 'concede', et verecunde 'pauca' postulat et eam adiurat etiam 'sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos'. per Arethusam autem musam Siculam, id est bucolicum Theocritium invocat car- men.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 113)
"adiurati enim per deum verum et solum, inviti, miseri corporibus inhorrescunt et vel exiliunt statim vel evanescunt gradatim, prout fides patientis adiuvat aut gratia curantis adspirat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:10)
at vero si ad vitem sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et per se ipsa moveatur, quid facturam putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 54:1)
Pompeius adfirmat non esse periculum, adiurat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 20 4:2)
' at ille adiurans nusquam se umquam libentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 19 1:8)
primum tuis ita promissum est, . te facturam esse, ut quisque esset meritus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 4 6:2)
adiurat Procilius hoc nemini accidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 6 1:6)
crebrius ut ante ad te scripsi, Romae est, et qui omnia adiurat, debere tibi valde renuntiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 8:7)
iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 2:1)
Quid autem Glyco putabat Hermogenis filicem unquam bonum exitum facturam?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:25)
Audivi ipsam cum mihi commendaret nepotis sui studia, solere se, ut feminam in illo otio sexus, laxare animum lusu calculorum, solere spectare pantomimos suos, sed cum factura esset alterutrum, semper se nepoti suo praecepisse abiret studeretque;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 5:1)
quae ne dissimilis tibi sit probitate laborat, seque tui vita sanguinis esse probat, ergo quod fuerat stimulis factura sine ullis, plenius auctorem te quoque nancta facit, acer et ad palmae per se cursurus honores, si tamen horteris, fortius ibit equus, adde quod absentis cura mandata fideli perficis, et nullum ferre gravaris onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 117)
et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset, bis tribus ut caelo mensibus illa foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권429)
Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam flumine et "o virgo Iove digna tuoque beatum nescio quem factura toro, pete" dixerat "umbras altorum nemorum" (et nemorum monstraverat umbras), "dum calet et medio sol est altissimus orbe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 60:5)
Per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo est deus) adiuro, tam me tibi vera referre, quam veri maiora fide:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION