라틴어 문장 검색

Protinus ergo suas uocat in sua uota sorores, A quibus emeriti descendat tramite recto Regula consilii mentisque coherceat estum, Vt sic, freta sue scalpro racionis, in ipsos Effectus operum mentis deducat ydeas, Aut lima meliore diu concepta recidat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:1)
Vnica coniecto tante solacia pestis, Que tamen effectu describere nolo, priusquam Norma iudicii uestri mens nostra probetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:4)
Si Natura negat, animi succurrere debet Robur et affectus effectu claudere nostros.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:11)
Effectus medicina suos diuisa recusat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:25)
Cogitat, exquirit, studet, inuenit, eligit ergo Que uia, quis callis, que semita rectius ipsam Defferat ad superos archanaque regna Tonantis Vtque minus possit gressus uexare uiantis Limitis asperitas, pes scandala nesciat, immo Vt cicius possit munus complere quod instat, In quo percurrat celum, mare, sydera, currum Imperat excudi Sapiencia nec pede lento Affectum sequitur effectus, sed simul instant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 18:3)
Nascitur effectus cum nascitur ipsa uoluntas:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 18:4)
Vestibus hec inscripta manent, descripta resultant, Artis gramatice uirtus, natura, potestas, Ordo, materies, pars, finis, nomen et actor, Officium, species, genus, instrumenta, facultas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:16)
Quis modus in facto uel que complexio facti, Quis locus aut tempus, occasio, causa, facultas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:26)
Hic uiget, hie loquitur, hie instruit, hie docet, immo Dat precepta suis picture dote facultas Que docet astrorum leges, loca, tempora, motus, Signa, potestates, discursus, nomina, causas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:6)
Ops, superum genitrix, in signum federis isto Naturam donauit equo, quo nodus amoris Firmior effectus illarum uota ligauit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:6)
Ne loca denigrent famam, ne tempora reddant Suspectum uiteque modus rerumque facultas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:6)
Donat opes ars illa suas, que semina rerum, Federa, complexus, causas et uincula certis Legibus inquirit, numeros uestigat et omnes Discutit effectus, quibus omnia fixa tenentur, Sub uicibus constricta suis numerisque ligantur Cuncta simul, pacemque tenent, cessante tumultu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:1)
qui diues erat, dum uixit Egestas, Ejus diuicie pereunt omnisque facultas Pauperie pereunte perit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:18)
In quo assidua sui arcus inflexione senex Chironius vulnera minabatur, nunquam tamen minis recompensabat effectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:48)
quoniam propinqua naturae cognatione, Joviali fidei esset familiaris, gratialis disputabat effectus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:69)

SEARCH

MENU NAVIGATION