라틴어 문장 검색

totiens subsellia tantum sternuntur, iam facundo ponente lacernas Caedicio et Fusco iam micturiente parati digredimur, lentaque fori pugnamus harena, ast illis quos arma tegunt et balteus ambit, quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi nec res atteritur longo sufflamine litis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI14)
Quibus in terga quoque serviliter saevientibus, in sacrum montem plebs armata secessit aegreque, nec nisi tribunos impetrasset, Meneni Agrippae, facundi et sapientis viri, auctoritate revocata est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 6:2)
Nam facundum et eruditum virum, Eusebium rhetorem inter Graecos praestantem omnibus idem nostra aetate professis, doctrinae Latiaris haud inscium, Praetextatis meum in locum invitari imperavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 7:2)
Audi in servis non fidem tantum sed et facundum bonae inventionis ingenium.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:1)
Plautus quidem ea re clarus fuit, ut post mortem eius comoediae, quae incertae ferebantur, Plautinae tamen esse de iocorum copia noscerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 11:1)
Sed miror omnes vos ioca tacuisse Ciceronis, in quibus facundissimus, ut in omnibus, fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 1:1)
Comes facundus in via pro vehiculo est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:4)
vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc vocabulo, dictaque ea Liberi bellaria.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:7)
Aristophanes vetus comicus in comoedia Cocalo sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 5:1)
Notus est omnibus Eupolis, inter elegantes habendus veteris comoediae poetas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 8:1)
Mihi quoque desiderium est habendi paulipser negotii cum tam facunda Disarii doctrina.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 7:2)
Verona docti syllabas amat vatis, Marone felix Mantua est, Censetur Aponi Livio suo tellus Stellaque nec Flacco minus, Apollodoro plaudit imbrifer Nilus, Nasone Paeligni sonant, Duosque Senecas unicumque Lucanum Facunda loquitur Corduba, Gaudent iocosae Canio suo Gades, Emerita Deciano meo:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXI1)
Video quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, qui- bus pro se loqui non licet:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr5)
Palmam Callimachus, Thalia, de se Facundo dedit ipse Bruttiano.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXIII2)
Sexte, Palatinae cultor facunde Minervae, Ingenio frueris qui propiore dei - Nam tibi nascentes domini cognoscere curas Et secreta ducis pectora nosse licet - :
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, V1)

SEARCH

MENU NAVIGATION