라틴어 문장 검색

Fufidius vappae famam timet ac nebulonis[dives agris, dives positis in fenore nummis]:
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장6)
integer est mentis Damasippi creditor? esto.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장43)
ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit praecipue, vel si tetigit latus acrior illo qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII49)
"viginti milia faenus pigneribus positis, argenti vascula puri, sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes de grege Moesorum."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX66)
multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum creditor introitum solet expectare macelli, et quibus in solo vivendi causa palato est.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI4)
quis enim te deficiente crumina et crescente gula manet exitus, aere paterno ac rebus mersis in ventrem faenoris atque argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI16)
inde ubi paulum nescio quid superest et pallet faenoris auctor, qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt, cedere namque foro iam non est deterius quam Esquilias a ferventi migrare Subura;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI21)
non faenoris ulla mentio nec, prima si luce egressa reverti nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor umida suspectis referens multicia rugis vexatasque comas et vultum auremque calentem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI59)
Tibi excito creditores tuos, aut si nimis casto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:3)
Hinc usura vorax, avidumque in tempora foenus, Et concussa fides, et multis utile bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:17)
Solvas censeo, Sexte, creditori.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIII2)
Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti Si repetas et si creditor esse velis, Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo Coganturque dei vendere quidquid habent, Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota, Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, III1)
nam si iustus est, qui quod acceperit reddit, terra utique iustissima res est, quae maiore fenore semina accepta restituit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4602)
habent enim rationem cum terra, quae numquam recusat imperium nec umquam sine usura reddit quod accepit, sed alias minore, plerumque maiore cum faenore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:2)
una agebant ceteri creditores, in quibus erat L. Lucullus et P. Scipio et is quem putabant magistrum fore si bona venirent, L. Pontius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION