라틴어 문장 검색

Certe quam flagitiosa res sit falsitas et perfida nullo modo exprimi potest melius quam quod istis (quasi ultimis clamoribus) devocabuntur iudicia Dei in genus humanum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:8)
Veritas enim et falsitas similes sunt ferro et luto in digitis pedum imaginis quam in somnis vidit Nebuchadnezzar:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:31)
Itaque Deus nunquam edidit miraculum ad atheismum convincendum, quoniam opera eius ordinaria huic rei sufficiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:3)
Nulla alia re sane magis convincitur atheismum labiis tantum insidere, cordi autem minime, quam hac, quod athei opinionem suam saepe praedicent et defendant ac si ipsi sibi diffiderent, aliorumque consensu refocillari cuperent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:13)
O meritos de simili crimine neminem posse conuinci!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:35)
De obiectorum tibi uel honestate uel falsitate cunctis nota memorasti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:11)
Ita uero bonum esse deum ratio demonstrat ut perfectum quoque in eo bonum esse conuincat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:4)
Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati ita id quod ab ea concipitur esse aliter atque concipitur nequit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:8)
Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas diuina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit euentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:1)
Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장12)
Sed est manifestior hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis convincendum sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 16:2)
Nam utraque ista Iuli Attici ratio convincitur exemplo arbustivae positionis, quae scilicet multo validiorem fertilioremque stirpem reddit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 6:4)
Quod quid convincit?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 6:4)
haud dissimilia alii et quidam atrociora circumstrepebant, precabanturque Drusum daret ultionis exemplum, donec accitam convictamque attineri publica custodia iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장6)
Per idem tempus Iulia mortem obiit, quam neptem Augustus convictam adulterii damnaverat proieceratque in insulam Trimerum, haud procul Apulis litoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION