라틴어 문장 검색

ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 5:3)
an tanto officiosior quam ceteri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 2:4)
quae quidem si potentia est appellanda potius quam propter magna in rem publicam merita mediocris in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra amentiam perditorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:6)
quo mortuo, nec ita multo post, in Galliam proficiscitur Quinctius, ibi cum isto Naevio familiariter vivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:1)
hoc si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias exercere videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:1)
de te, Caecili, - iam mehercule hoc extra hanc contentionem certamenque nostrum familiariter tecum loquar, - tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis et quid facere possis considera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 1:1)
nulla enim admiscetur opinio officiosi doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 70:2)
392 10) - ad officium pertinet v. καθήκει - mediocritas officiorum 322 9 officia consolantium 355 14 officiosus dolor 352 15 *ὁμολογουμυένωσ τῆͺ φύσει νῆν = congruere naturae cumque ea convenienter vivere 441 15 *ὁμολογουμένη διάθεσισ = adfectio constans conveniensque 377 25 v. constans, constantia opinatio v. opinio opinio δόξα 332 2 (Epicuri), 308 6 ac passim per libr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.154)
Immo puer quoque officiosus urceolum frigidum ad malam eius admovit, super quem incumbens Fortunata gemere ac flere coepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:23)
At ego ne mea quidem vestimenta ab officioso custode recepissem, nisi notorem dedissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:18)
Lichas, qui me optime noverat, tanquam et ipse vocem audisset, accurrit et nec manus nec faciem meam consideravit, sed continuo ad inguina mea luminibus deflexis movit officiosam manum et Salve inquit Encolpi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:17)
Hunc ego, cum simul studeremus, arte familiariterque dilexi;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 5:1)
Homo probus officiosus litteratus;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 3:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Gavius Bassus praefectus orae Ponticae et reverentissime et officiosissime, domine, venit ad me et compluribus diebus fuit mecum, quantum perspicere potui, vir egregius et indulgentia tua dignus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 211)
inde familiariter diligere coepi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION