라틴어 문장 검색

Accepit autem in eodem monasterio locum mansionis secretiorem, ubi liberius continuis in orationibus famulatui sui conditoris uacaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 5:2)
Uenit ergo ad insulam Lindisfarnensem, ibique monachorum famulatui se contradens, diligenter ea, quae monasticae castitatis ac pietatis erant, et discere curabat et agere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:11)
inhiat aurum ut devoret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 233)
] id inhiat, ea affinitatem hanc obstinavit gratia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2167)
bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1130)
inhiat quod nusquam est miser.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 4117)
cave sis tu tibi, nam illic homo tuam hereditatem inhiat, quasi esuriens lupus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 261)
Adesurivit magis et inhiavit acrius lupus, observavit dum dormitarent canes:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2167)
illum inhiant omnes, illi est animus omnibus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 324)

SEARCH

MENU NAVIGATION