라틴어 문장 검색

Clausus ab umbroso qua tundit pontus Averno fumida Baiarum stagna tepentis aquae, qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena, et sonat Herculeo structa labore via;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 181)
"ingerat Aprilis Iole tibi, tundat Amycle natalem Mais Idibus esse tuum."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 517)
testor maiorum cineres tibi, Roma, colendos, sub quorum titulis, Africa, tunsa iaces, et Persen proauo stimulantem pectus Achille, quique tuas proauo fregit Achille domos, me neque censurae legem mollisse nec ulla labe mea uestros erubuisse focos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1126)
nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:2)
Tunde, tunde, aiebat, Anaxarchi follem, Anaxarchum enim non fundis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 6:4)
Non ego, si merui, dubitem procumbere templis Et dare sacratis oscula liminibus, Non ego tellurem genibus perrepere supplex Et miserum sancto tundere poste caput.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 242)
o ego ne possim tales sentire dolores, quam mallem in gelidis montibus esse lapis, stare uel insanis cautes obnoxia uentis, naufraga quam uasti tunderet unda maris!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 45)
ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens velut fanatico instincta furore cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 359:1)
iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 97:1)
transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque eius regionis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 231:1)
viros, velut mente capta, cum iactatione fanatica corporis vaticinari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 138:1)
deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, fanatici, vigiliis, vino, strepitibus clamoribusque nocturnis attoniti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 161:2)
sed quid hoc, quod picus ulmum tundit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 112)
perii, cor lienosum, opinor, habeo, iam dudum salit, de labore pectus tundit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 6184)
Pergin auris tundere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 358)

SEARCH

MENU NAVIGATION