라틴어 문장 검색

arma ferae genti remque decusque dabant, quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권48)
Si qua tamen pars te de fastis tangere debet, Caesar, in Aprili, quo tenearis, habes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권26)
"inspice, quos habeat nemoralis Aricia fastos et populus Laurens Lanuviumque meum;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권36)
Haec est , in fastis cui dat gravis Allia nomen , Quaeque dies Ibin , publica damna , tulit .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:9)
- Quorum memor, o mea, lentos pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:6)
quamlibet inlustres meritis et sanguine clari praemia virtutum titulis et honoribus aucti ardua rettulerint fastorumque arce potiti annales proprio signarint nomine chartas, atque inter veteres cera numerentur et aere, attamen in paucis, iam deficiente caterva, nec persona sita est patriae nec curia constat;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권179)
rursus se geminis reddit ductoribus omnis publica res et consulibus dat condere fastos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2152)
ecce modesta gravi stabat Patientia vultu per medias inmota acies variosque tumultus, vulneraque et rigidis vitalia pervia pilis spectabat defixa oculos et lenta manebat, hanc procul Ira tumens, spumanti fervida rictu, sanguinea intorquens subfuso lumina felle, ut belli exsortem teloque et voce lacessit, inpatiensque morae conto petit, increpat ore, hirsutas quatiens galeato in vertice cristas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 126)
nos, patria incensa, diversa per aequora vectae, stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum, servitio enixae, tulimus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:3)
nec Coae referunt iam tibi purpurae nec cari lapides tempora, quae semel notis condita fastis inclusit volucris dies.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 135)
Quae cura patrum quaeve Quiritium plenis honorum muneribus tuas, Auguste, virtutes in aevum per titulos memoresque fastos aeternet, o, qua sol habitabilis inlustrat oras, maxime principum, quem legis expertes Latinae Vindelici didicere nuper quid Marte posses.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 141)
utor permisso, caudaeque pilos ut equinae paulatim vello et demo unum, demo etiam unum, dum cadat elusus ratione ruentis acervi, qui redit in fastos et virtutem aestimat annis miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 117)
nam si natura iuberet a certis annis aevum remeare peractum atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes optaret sibi quisque, meis contentus honestos fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:11)
Dat tyrannus crudelis et iracundus, qui munus suum fasti- dire te iniuriam iudicaturus est :
(세네카, 행복론, Liber II 81:4)
si fieri potest, uno nomine occupare fastus vult, per omnem orbem titulos disponere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 135:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION