라틴어 문장 검색

"Te tua fata trahunt, ne coepta relinquere possis".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 16:1)
(15) Ad hoc quod quaeritur, utrum fatum sit causa vel causatum, dicendum, quod est similitudo causae universi ordinis vitae et esse, et sic est aliquid causae, licet non sit vera causa.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 17:1)
Consequenter quaeritur, utrum fatum necessitatem rebus imponat.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 1:1)
causa autem fati est caelestis circulus, qui necessarius est;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 2:2)
ergo et fatum est necessarium et necessitatem rebus imponit.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 2:3)
(2) Item, fatum est mensura et regula totius esse et vitae;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 3:1)
ergo videtur, quod fatum rebus fatalibus imponat necessitatem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 3:4)
Fatum est adhaerens rebus mobilibus, ut supra dictum est, et per mobiles res adveniens;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 7:1)
ergo fatum est dispositio in diversa mutabilis;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 7:3)
Dicendum, quod fatum mutatur multiplici de causa, sicut superius diximus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:1)
Et ita est de dispositione esse et vitae inferiorum, in qua propter causas, quae sunt in materia, saepe mutatur dispositio sapiens circuli caelestis, et ipsa dispositio adhaerens mobilibus, quae fatum vocatur, extra rectitudinem caelestium declinans exorbitat propter multas oppositas inferiorum transmutationes.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:8)
(1) Ad primum ergo dicendum, quod causa fati neccessaria est;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 10:1)
Consequenter quaeritur, an fatum sit scibile.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 1:1)
Utque solent manum iniectantibus fatis, hebetari sensus hominum et obtundi, his illecebris ad meliorum expectationem erectus, egressusque Antiochia numine laevo ductante, prorsus ire tendebat de fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad flammam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 12:1)
Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio spoliari, itineribus rectis permutatione iumentorum emensis, venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente apparuit Comes, qui sub eo domesticis praefuit, cum Apodemio agente in rebus, milites ducens, quos beneficiis suis oppigneratos elegerat imperator, certus nec praemiis nec miseratione ulla posse deflecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION