라틴어 문장 검색

Ille fauet sequiturque canem, gutturque caninum Respicit et querit:
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:13)
Pincernam crucis esse reum sentencia prodit, Crux punit meritum iure fauente cruci.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:25)
dein etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio experirentur.
(아풀레이우스, 변명 26:5)
quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere?
(아풀레이우스, 변명 34:5)
cedo enim experiamur, an et mihi possint in iudicio litterae meae prodesse.
(아풀레이우스, 변명 35:5)
quod si magnum putarem caducum deicere, quid opus carmine fuit, cum incensus gagates lapis, ut apud physicos lego, pulchre et facile hunc morbum exploret, cuius odore etiam in uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenalium experiantur?
(아풀레이우스, 변명 43:16)
multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti:
(아풀레이우스, 변명 79:3)
fauet enim Rufino Aemilianus et prouentum cupit.
(아풀레이우스, 변명 96:2)
nam si mimus est, riseris, si funerepus, timueris, si comoedia est, faueris, si philosophus, didiceris.
(아풀레이우스, 플로리다 5:2)
id ego cum alias, tum etiam nunc inpraesentiarum usu experior.
(아풀레이우스, 플로리다 18:11)
"denique sic ad illam Quin abis inquam Impurata bestia, teque ad tui similes musculos recondis, antequam nostri vim praesentariam experiaris?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:36)
quam ego amplexus ac deosculatus prius, utque mihi prosperis faveret volatibus deprecatus, abiectis propere laciniis totis, avide manus immersi et haurite plusculo uncto corporis mei membra perfricui.
(아풀레이우스, 변신, 3권 21:2)
"Adsum tuos miserata casus, adsum favens et propitia."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:4)
Spiritu faventis eventus quaesticulo forensi nutrito per patrocinia sermonis Romani.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:11)
Sed, Deo misericorditer favente et civibus viriliter se defendentibus, munitionem irrumpere non potuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 82 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION